Salimbene de Adam: Cronica

Pag 383


que vellet tribueret. Ipsi vero, postquam reinduti sunt, clamaverunt:
«Pater, pater, pater!». Talis ergo fuit recompensatio et
istius honoris repensio, quia stultiçavit coram eis et fecit eos
stultiçare. Ideo Sapiens in Prover. dicit, XXVI: Sicut qui mittit
lapidem in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem
.
Item Eccli. XXIX: Pro honore et beneficio reddet illis contumeliam.
Item Osee IX: Effraim educet ad interfectorem filios suos.
Post hec misit eos ut se ostenderent mundo. Et iverunt aliqui
eorum versus Romanam curiam, aliqui ad Sanctum Iacobum, aliqui
ad Sanctum Michaelem Archangelum, aliqui vero ad partes
ultramarinas. Ipse vero remansit Parme, unde oriundus erat,
et fecit fatuitates multas. Nam mantellum suum, quo involvebatur,
deposuit et abiecit et fecit sibi fieri sine mannicis opitogium
album de stagmine forti, quo indutus potius ioculator videbatur
esse quam religiosus. Habebat insuper in pedibus scarpas
et in manibus cyrotécas. Verba eius scurrilia, turpia, vana et
inhonesta atque ociosa et risu digna magis propter fatuitatem et
stoliditatem quam propter maliciam. Ideo Sapiens dicit, Eccle.
X: Labia insipientis precipitabunt eum. Initium verborum eius
stultitia, et novissimum oris illius error pessimus
.
Quod episcopus Parmensis posuit aliquando istum Ghirardinum in compedibus
et in carcere propter fatuitates suas.

Igitur propter fatuitates istius et propter turpia verba, carnalia,
et fatua, que dicebat, et quia cum mulieribus, nudus cum
nudis, in eodem lecto iacebat ad probandum utrum castitatem
tenere posset necne, dominus Opiço Parmensis episcopus, qui fuit
domini pape condam Innocentii quarti nepos ex sorore, cepit
eum et posuit eum in compedibus et in carcere et sustentavit
eum pane tribulationis et aqua angustie. Sed processu temporis
extraxit eum inde et tenebat eum in palatio suo; et quando episcopus
comedebat, manducabat et iste in sala palatii in mensa
depressa, ubi alii coram episcopo comedebant, et volebat vina
exquisita bibere et cibaria delicata comedere. Et quando vinum

Torna all'inizio