I,5: Quid sit appositio De qua appositione, Deo volente, ammodo dicemus. Unde quid sit appositio breviter dicamus: appositio est apposita dictionum ordinatio a constructionis serie remota, nam in serie constructionis primum ponitur vocativus casus, secundo nominativus, tercio verbum, quarto accusativus. Cum series removetur ab appositione, quia in ea primum debet poni genitivus vel dativus, accusativus vel ablativus, semper autem in fine verbum. Quoniam utique appositionem, ut ait Tullius, fieri oportet sonoram et quasi distincte currentem, hic est sciendum quod in omni dictaminum genere, ut loquitur Victorinus, tres sunt considerande constructiones et distinctiones, quas si quis ignorat ne recte succinte nec ornate dictare loqui vel scribere valebit.
I,5a: Quarum prima est suspensiva, secunda constans, tercia finitiva. Suspensiva est illa distinctio que si quidem audita animus auditoris suspenditur, qui adhuc aliud vult audire et illa est pronuncianda acuto accentu, et est scribenda puncto plano cum virgula superius ducta.
I, 5b: Constans est illa distinctio qua quidem audita animus auditoris quiescit, dictator tamen aliud vult addere, et est pronuncianda gravi accentu et est scribenda termino puncto plano.
I, 5c: Finitiva est illa distinctio qua finitur oratio et mittentis intentio.
Quarum trium distinctionum hoc nobis fit exemplum: Licet quid pauperi datur, si recta consideratione censetur, non est donum sed mutuum, nam id quod datur centuplicatu fructu recipitur.
II: De tribus posituris Tres sunt positure quas Greci these vocant: prima est subdistinctio, ubi nondum pars sensus plena est, et tamen respirare oportet; in haec est et coma et incisio, ubi autem sententia sensum prestat; sed adhuc aliquid super est de plenitudine sentenciae. Media distinctio est eadem et cola vocatur; colon et membrum dicitur, ubi autem totam sentenciam claudivimus distinctione, item fit peryodus vel clausura.
III: Quomodo partes ponende sint in dictamine Quattuor autem in dictamine constituantur omnes partes orationis: nomen, verbum et cetere partes breviter videamus. Primum de nomine dicamus. Nominis enim sex sunt casus: nominativus, genitivus, et sic de reliquis; et primum de vocativo dicamus.
III, 1: De vocativo Vocativus casus numquam debet poni in principio versus et distinctionis, sed postponi vel in fine, vel in medio, vel circa principium. In fine autem sic ponitur: “amicitiarum vestrarum antiqua me karitas monuit, frater amande”; in medio aut sic: “amicitiarum vestrarum, antiqua me, frater amande, caritas monuit”; sed circa principium ponitur sic: “amicitiarum vestrarum, frater amande, antiqua me caritas monuit”.
|
|