Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 48


opus sit ad prima iterum elementa recurrere. Sed cum eas quas
diximus graecarum litterarum primas regulas habuerint, tunc
ad Prisciani ceterorumque grammaticorum cognitionem transcendant,
ubi ea quae breviter ab initio cognoverant diffusius
accipient et multa videbunt scriptorum auctoritate licere quae
prius propter brevitatem discendi eis incognita fuerant. Sub
idem tempus et in Ciceronis epistulis declamabunt, ex quibus
stili tum elegantiam tum facilitatem et sermonis puritatem ac
sententiarum gravitatem adipiscentur; quas si memoriae mandaverint
mirificos postea fructus in scribendi promptitudine
percipient. Nemo tamen existimet in sola illa epistularum
declamatione pinguem, et quam Cicero «adipatam» vocat
orationem consistere: eam namque multarum et variarum
rerum lectio pariet. Flacco teste «scribendi recte sapere est et
principium et fons».
10. Quare ut ad alteram grammaticae partem, quam historicen
diximus nominari, traducantur iam tempus erit. Et sicut
reliquas sub compendio prius regulas didicerunt, ita et eos qui
res gestas carptim collegerunt prius perlegent; quo in genere
Valerius et Iustinus eis offerentur, quibus et externam et romanam
historiam uno ferme aspectu contemplabuntur. A Valerio
ea quoque praestabitur utilitas, ut ad omnes virtutum partes, ad
egregia tum dicta tum facta exemplis orationem exornent.
Reliquos deinde historiographos ordine perlegent, hinc variarum
gentium mores instituta leges, hinc varias hominum fortunas,
ingeniorum et vitia et virtutes excerpent, quae res maxime
in quotidiano sermone facundiam et in variis rebus prudentiae
opinionem creabit. Eodem quoque tempore poetas omnes ordine
percurrent, in quibus verisimilium figmentorum subtilitatem
admirabuntur, et ad quotidianae vitae institutionem sub
fabulamentis contectam revocabunt. Ea enim a poetis conficta
esse Cicero arbitratur, ut in fictis personis imaginem quotidianae

Torna all'inizio