Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 603


et replere fossas: quo simul (quasi ex inopinato facto) terreantur
obsessi, ut facilius devincatur oppidum. Est etiam
attendendum quod viae subterraneae semper sunt muniendae
tabulis et aliis artificiis, ne cadat terra et suffocet fodientes:
terra etiam quae extrahitur de dictis fossis est taliter
abscondenda, ne videatur ab obsessis. Et rursus cum
ignis apponitur ad ipsa ligna sustinentia murum, apponens
huiusmodi ignem et existentes cum eo debent adlocum
tutum fugere, ne laedantur per murorum casum. Sic ergo
agendum est in impugnatione per cuniculos, cum ad
munitonem obtinendam sufficit sola murorum ruina.
Sed cum hoc creditur non sufficere, muris existentibus
subfossis et subpunctatis, nondum apponendus est ignis,
sed procedendum est ad maiores munitiones et ad maiora
moenia castri, vel civitatis obsessae, et per similes vias
subterraneas, ut per eas possit haberi ingressus ad civitatem
et castrum: quae omnia latenter fieri possunt absque
eo quod sentiantur ab obsessis: licet tamen sine difficultate
et diuturnitate temporis, possint haec omnia fini debito
mancipari. His itaque sic peractis in aliquo nocturno tempore,
vel in aliquo alio congruo ad pugnandum ad appositionem
ignis fieri debet, ut simul cadant muri et munitiones
suffossae: et per vias subterraneas fiat ingressus
ad castrum, vel ad civitatem: et per aditum
factum ex muris cadentibus reliqui
obsidentres ingrediatur castrum,
vel civitatem obsessam: et sic
poterunt obtinere
illam.

Torna all'inizio