Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 287


notario suo consanguineo (suo), et misit ad Kynaron alba vestimenta
que digna erant regibus. Coronam vero et vestes
rubeas dixit non esse dignas nisi mulieribus, et ait ad Beled
suum principem: Nunc accipe coronam et vestes rubeas et
veni post me ad domum dominarum, et vocans Helebat
et concubina eius stabant ante eum. Et signabat rex ipsi
Beled quod doceret Helebat quid eorum caperet. Cui Beled
designauit suo oculo vt caperet vestes. Rex vero, eleuato capite,
concidit oculos eius in oculum Beled, quando signauit
regine quod caperet vestes. Et percipiens Helebat, quando
respexisset rex, quando significauit sibi Beled suo oculo,
relictis omnibus vestibus, accepit coronam, et stabat in vna
parte domus, ne forte rex estimaret aliquid mali aduersus
ipsam. Et factum est post hoc, quandocumque Beled superueniebat
regi, commouebat oculos et palpebras, ac si hoc
semper ex consuetudine faceret, ne suspicaretur rex ipsum
cum Helebat.
Erat autem mos regis cum Helebat iacere vna nocte et
altera cum concubina. Quadam vero nocte qua mansurus erat
cum Helebat, parauerat ei regina ferculum de grano risi, et
recipiens regina parapsidem auream in qua erat ferculum,
accessit ad regem cum corona in capite. Et videns illud, concubina
eius mota est inuidia contra Helebat, et exurgens
induit sibi illas vestes candidas; et cum intrasset cameram
vbi erant, illuminata est iubare illius. Erant enim ille vestes
sicut sol in ortu eius. Et videns illam, rex motus est dilectione
erga ipsam. Et ait ad Helebat: Vere stulta fuisti eligens
tibi coronam et relinquens vestes quibus similes non habemus
in nostris vest[i]ariis. Cumque audisset hoc regina, quia laudaret
concubinam et contemneret suum consilium, commota

Torna all'inizio