14. LANFR.  Ecclesia Dei vivi, columna , etc. Ecclesia, 
id est, fideles sunt columna veritatis, id est,  
ut ipsam veritatem, id est Christum, ne perversi  
subvertant, directe sustentant. 
15. AMBROS.  Dei vivi . Optime adjecit Dei vivi, ut  
ostendat ex hoc Ecclesiae dignitatem. 
16. LANFR.  Columna . Ecclesia Dei in magnis viris  
columna est, qui alios sustinent; in eisdem etiam  
firmamur cum veritatis firmamento, quia ipsi verbis  
et miraculis veritatem Evangelii confirmant. 
17. AMBROS.  Manifeste . Quia Ecclesiam columnam 
veritatis dixit, ostendit ipsam veritatem, quae  
sit. 
18. LANFR.  Magnum est pietatis sacramentum .  
Veritas et sacramentum quod hic habetur, id est,  
Christus, qui est veritas et sacramentum, manifeste  
magnus est. 
19. AMBROS.  Justificatum . Humanae naturae hoc  
aptatur, quia spiritus habitationem in baptismate  
accepit. 
20.  Apparuit . Hoc est, perspicuus angelis factus 
est. 
CAP. IV.—1. LANFR.  Spiritus autem manifeste , etc.  
Vel columna Christi firmabit Ecclesiam contra  
impugnantes a fide discedentes, et quod discederent  
spiritus manifeste dicit. 
2.  Et cauteriatam . Cauterium, ferrum quo aduritur 
rei facies. 
3. AMBROS.  Habentium suam . Qui enim de castitate 
se simulant disputare, omnem spurcitiam in  
se perpetrare inveniantur. 
4. LANFR.  Prohibentium nubere , etc. Praecipit ei  
ut interdicat eis spernere cibos, non nubere, et  
praedicare per spiritum, quia hoc prohibetur eis a  
pseudoapostolis.
  |  
  |