Hugo Falcandus: Epistola ad Petrum Panormitanum Ecclesie Thesaurarium

Pag 175


gentis barbaries, cuius si primos incursus fortiter resistendo
substineas, poteris durissimum de cervice tua iugum excutere
et immortalem tibi gloriam nomenque celebre propagare.
Ve tibi Cathaniensium civitas, que adversantem toties experta
fortunam nullis unquam cladibus eius sevitiam mitigare aut compescere
potuisti! Nam si veteres annalium revolvimus ystorias, inveniemus
te frequenter et pestilentibus exhaustam nebulis, et
atroci bellorum clade consumptam ignemque in te aliquotiens de
cavernosis Ethne fornacibus in modum fluminis emanasse. quod
si nostri temporis mala et que ipsi vidimus volumus recensere,
nuper te vehemens terre motus tanta concussit violentia ut cunctis
ruentibus edificiis haud facile numerabilem utriusque sexus multitudinem
lignorum ac lapidum moles oppresserit. Nunc autem,
ut sic fortune lentescat improbitas, post multa et varia calamitatum
genera turpissime tandem addiceris servituti.
Iam te Siracusana civitas diuturne pacis pertedeat; iam, si potes,
ad bellum tibi vires instaura et ea qua florere soles eloquentia
civium tuorum mentes erige, murorum ambitum propugnaculis
densis attolle et angustum illud spatium quod duobus portibus interiectum
insule tibi nomen invidit, extructis turribus premunire festina,
si forte barbarorum possis incursibus obviare. verum ad hoc
tibi, pro dolor!, vires non suppetunt et conatus tuos tam inopia
civium quam paucitas bellatorum elidunt. Servire barbaris heu

1



5




10




15




20


Torna all'inizio