Marsorum, obviantes eidem Saugdan cum de Capue depopulacione
reverteretur, in arvium tellure irruerunt super eum; sed,
exurgens Saugdan, super Beneventanos et Francos fortiter se iniecit
ac, disruptis cuneis, plurimos eorum interemit, nonnullos cepit, et
crudeliter extincxit. Garardus vero comes || et Magelpotus et Vuandelpertus
in eadem acie occubuerunt. qua de re audaciam ex illa
die pociorem sumens, Beneventi confinia funditus delevit, ita ut
nullus locus preter urbes precipuas eius feritatem evaderet. quibus
diebus Telesiam, Aliphas, Sepinum, Bovianutn et Hyserniam,
castrum quoque Benafranum cepit, funditusque delevit. monasterium
vero preciosi Martiris Vincencii, quod quidem a piissimo augusto
Ludovico filio videlicet augusti Caroli, miro amore, precipuo labore,
pulchroque decore cum sanctissimo Deoque dignissimo eiusdem
abbate Iosue, maximis edificiis renovatum, precipuis quoque tunc
Italie monasteriis precellebat, ab eodem nequissimo Saugdati omnino
depredatum est, et pro edificiis non combustis tria milia aureos
accepit, totidem a Beati Benedicti vicario acceptis.
Invitatus dehinc Ludovicus cesar in commune a Beneventanis
et Capuanis, cunctisque commarchianis ad tuicionem perdite patrie,
Beneventi fines per Soram ingreditur, ac prius monasterio Beati
|
|