Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 19


persona cum deo, semper unigenitus dei filius et uerus deus et fuit
et est et erit. Quoniam cum a uero dei filio et uero deo essentialiter
in singularitate personae licet inconfusibiliter sit adsumptus homo,
uerus dei filius et uerus deus absque ulla dubietatis palpatione
creditur et adoratur. Non enim adsumpsit homo, qui nondum erat,
deum, sed deus sempiternus dignatus est hominem suscipere
temporaliter,quem suum proprium singulariter fecit.
I 14 (I 14) Verbum igitur dei, quod caro factum est, hoc est
homo factus est, non est mutatus in carnem, sed caro quae a uerbo
dei ineffabiliter adsumpta est propria uerbi dei caro in concipiendo
facta est, in tanta nimirum societate diuinae naturae unita, ut
nec diuisa nec permixta sine fine in unitate personalis credatur unionis.
Scriptum est enim: Quod deus coniunxit, homo non separet. Deus
nimirum coniunxit sibimet inseparabiliter in thalamo uirginalis
uteri humanam naturam, de quo tamquam sponsus processit et
exultauit ut gigans ad currendam uiam: et hereticus impietatis
discidio nititur eam a suae auelli unitatis insertione. Debuit ergo
homo in deum proficere, quia ualde eguit ut proficeret. Non
decebat deum in homine deficere, qui nec augmentum profectionis
recepit nec detrimenti nullomodo patitur deminutionem, sed semper
idem est quod est. Cui per prophetam dicitur: Tu autem idem
ipse es, et anni tui non deficient.
Et illud: Qui est misit me ad uos.
Et rursus: Ego sum qui sum. Neque enim in dispensatione pii et
magni sacramenti persona dei personam hominis suscepit, sed
persona uerbi sempiterna, una uidelicet de trinitate, secundum
quod semetipsam exinaniuit, suscepit temporaliter formam serui,
hoc est naturam hominis. Nec ex diuersitate personarum facta est
confusio unius personae, sed permanente discreta ueritate utrarumque
naturarum, facta est indiuisa et inconfusa societas essentialis
in unione personae.
I 15 (I 15) Haec ita se habentia, apostolicis etiam huiusmodi
conlatio rationis praestabilius poterit augmentis fulceri. Hoc inquit

Torna all'inizio