Moyses Pergamensis: Liber Pergaminus

vv. 299-342


Hic quoque fessa parum retinacula solve, Camena,
dum vigor ex haustu redit, inde resumito frena.
Pergamee positum descripsimus hactenus urbis,
quive sit illius Mons, queve potentia turbis.
Nunc michi sepe senum verbis audita referre
annue, qui celum colis et regis imfima terre.
Tu michi pande viam, tu dux michi carminis esto:
tutus enim graditur cui sit tua dextera presto.
Ut virtute sua Brenus munimina facta
arvaque cuncta sibi vidit vicina subacta:
?Nunc ? ait -, o socii, tempus maiora movere,
nunc michi credo viam, quoquo declino, patere.
Nam valide nobis vires animique vigentes
et superi nostris curis ceptisque faventes.
Ergo, viri fortes et jam michi sepe probati,
quam cito (tempus nunc) armis estote parati.
Dux ego namque manu vos consilioque juvabo,
vobiscum[que] mori, si sors ferat atra, parabo.
Quam tamen haud vobis opus est aliudve timere:
nam vis nulla potest nobis casusve nocere.
Martis adulterio coituque creata pudendo
vincere sola parat gens, omnia regna premendo;
cumque paret cunctis (si sors ita det) dominari,
precipue nostre genti solet ipsa minari.
Hanc igitur statui prius obsidione petendam
assidueque famis gravitate sitisque premendam.
Hinc michi victori nascetur gloria prima
predaque virtuti vestre servatur opima ?.
His igitur dictis, acies educit aperto
limite portarum, perituras omine certo.
Namque fuga celeri Latiis repedavit ab oris,
omnibus amissis rabieque cadente furoris.
At postquam victo priscus furor excidit illi
predaque cuncta fuit virtute recepta Camilli,
Italie fines vacuavit Gallica pestis
Romaque continuis agitavit gaudia festis.
Ne tamen his iterum fera bella parentur ab oris
neve simul pestis premat Itala regna prioris,
presidium cunctis imponit cura senatus
urbibus ante quibus Brenus fuerat dominatus.
Pergameas igitur Fabius legatur ad edes
tutor, ubi Breni fuerat gratissima sedes.
Hic ex illorum fuit unus stirpe cluenti
qui nece pro patria clara cecidere trecenti.


300




305




310




315




320




325




330




335




340

Torna all'inizio