ut in accidentibus iungamus adiectiva accusativo casui.
Invenimus preterea "fidens animi" et "ferox animi" et "felix animi",
pro: habens animum fidentem, ferocem, felicem; et hoc
iterum non est generale.
Quando vero simpliciter adiectivum aliquod alicui fixo adicitur,
vel ipsum adiectivum in genitivum qualitatis, vel fixum in
suum genitivum eleganti varietate mutabimus, ut: "gaudeo novis
rebus", gaudeo rebus novitatis, vel gaudeo novitate rerum.
10. Quoniam genitivi mentio incidit, hoc dicendum, quod venustissimi
loquutores frequentissime id, quod <per> casum alterum
proferri poterat, facta mutatione per genitivum proferunt;
cuius positionis, quia multifida est varietas, exempli<s> duxi pluribus
insistendum.
Principium sit illud, quod paulo ante premissum est: "res novitatis",
vel "novitas rei", pro: nova res. Sic in ceteris huiusmodi:
"quid rerum?" pro: quę res?; "quid istius hominis est?" pro:
quis iste homo? "Hoc regni", pro: hoc regnum; "aspera frigoris",
pro: asperum frigus; "quis hominum?" pro: quis homo? "Nullus
hominum", pro: nullus homo. "Ceteri hominum", pro: ceteri homines,
et similia. "Ille hoc retulit mihi": illius relatio ad me hec
fuit; "ille hoc mihi fecit": illius factum ad me hoc fuit; "ille sic
mihi loquutus est": illius loquutio ad me sic fuit, et similia.
Similiter: "refert" vel "interest Iohannis facere hoc", id est:
prodest Iohanni, vel pertinet ad Iohannem, facere hoc; sic in ceteris
talibus. Sunt tamen sex ablativi casus, quibus hec duo verba
iunguntur in hac eadem significatione, videlicet mea, tua, sua,
nostra, vestra, cuia. Dicimus enim: "mea refert", vel "interest" facere
hoc, id est mihi prodest, vel ad me pertinet; sic cetera.
"Boni viri" est hoc vel illud facere, id est ad bonum virum pertinet;
"non est nostri iudicii", id est: non pertinet ad nostrum iudicium.
11. De se ipso: ego hoc feci, mei vel mea parvitas, exiguitas,
tenuitas, mediocritas.
Ad patrem: tu hoc fecisti, tui vel tua paternitas, vel dilectio,
vel karitas hoc fecit.
|
|