Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 146b


verbum, ut legens, qui legit . Et ita voluerunt,
quod in significato verbi caderet
substantia, quia videba< n >t eam cadere in
sua expositione.
< Contra > Sed certum < est > quod hec
expositio respondet significato speciali.
Nos autem loquimur de modo essentiali
generali. Adhuc non est verum quod
omne participium significet substantiam
de significato speciali, quia currit et currens
idem significant, et currit substantiam
non significat. Ideo neque currens.
Sed illud dat intelligere. Et ita apparet,
quod dictum eorum nihil est ad propositum.
Ideo < etc > .
< ii > Quidam moderni dicunt, quod participium
significat actum purum per modum
fluentis solum.
< Contra > Sed hoc nihil est, quia quidquid
est in modo significandi participii, esset in
modo significandi verbi, et ita participium
esset idem cum verbo. Sed hoc est
falsum, quia haberent eadem accidentia,
quia modus significandi regulat accidentia.

Torna all'inizio