Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 423

Tomus I


nostrae Magnificentiae dextera destinare:
quae tamen in quantum negociorum et temporum
qualitas patitur, non minus libenter vobis
offerimus, quam nobis ipsis, aut uni quem
chariorem habemus ex nostris filiis praesentamus.
Dilectionem itaque vestram rogamus
attente, quatenus de statu et continentia vestra,
ac stolii vestri processibus anxia nostrae
Serenitatis intrinseca renovetis.
Cap. XXIII.
Eidem, significat quod mittat dextrarios et
victualia fratri suo, in subsidium Terrae sanctae.
Semper hactenus, ut loquamur ad literam,
continua propositi tenacitate firmavimus,
qualiter vos et vestros, quos purae mentis
affectione diligimus, operis evidentis indiciis
honorare possemus. In cujus propositi
tanto fortius prosecutione persistimus, imo
robustius animamur, quanto vos crucis
negocium in Terrae sanctae servitiis [de cujus
succursu celeri prae caeteris orbis terrae principibus,
praecipua nos cura sollicitat] tam libenter
quam viriliter assumpsisse videmus. Ad
quod vellet personaliter et potenter una
vobiscum ad praesens [teste supremo Judice]
potentiae nostrae virtus insurgere, ut ubi
maxime res nostra agitur, tantorum principum
societate tam gratifica comitiva suffulti,

Torna all'inizio