blanda et voluntate humili existente. Et dixit Thimmeus: qui
concipit animo nichil sibi sufficere et de nichilo, est securus
mille rethoricis non a suo concepto subduci. Et quesiverunt
a Dicomete: quare superbia divites se extollunt, et sapientes
non sic? Respondit: quia sapientes Deum cognoscunt coram quo
nemo extollitur, divites autem hunc ignorant. Et quesiverunt
ab eo: quid melius est, inquirere an sapienciam, an divicias?
Respondit: ad huius mundi opus, non ad alterius, divicias inquiramus.
Et dixerunt Aristodi: talis de te bona loquitur.
Respondit: et ego merebor ei. Cui dixerunt: in qua re? Respondit:
ut veritas sit quod profert. Et dixit Oetifon: quem ad
modum vas non valet nisi suam capere quantitatem, sed minorem
bene recipit, sic hominum corda stabilitam recipere possunt
et non ultra sapiencie quantitatem, sed minus sic. Et dixit
Oricas: quis potest inter huius mundi fluctuationes recte incedere
que, velut unde maris turbide, ad invicem secuntur? Serena
vero hominum corda longe inspiciunt securos incessus, quibus
naves a naufragio securantur. Et dixit Samaron: perdidi quod
habui, quorum loco sum vehementer timorem adeptus. Et dixit
Gesus: super eo quod habere optaveris, si sis fortis non consideres,
sed si assequi potes attendas eo quod ex floribus apis
mel excipit, quod homo non potest. Et dixit Gregorius: apparentis
|
|