"  Misericors Deus, videns humanam fragilitatem, remedia 		c.90v.a 
posuit ad delicta, scilicet elemosinas, oraciones, 
ieiunia, confessiones et similia. Hiis enim purgantur 
quotidiana peccata, que in animum receperint 
propter fragilitatem hominum, nec sunt levia quando 
multa"  . Contra Augustinum et Magistrum Sentenciarum 
videtur sentire Bonaventura, scribendo, super secundo 
Sentenciarum, sub hac forma: "  Multiplicacio 
actuum aut plurimorum peccatorum non mutat genus, 
ergo, si primum peccatum est veniale et secundum et 
tercium, ipsa nunquam facient unum mortale. Preterea 
quodlibet veniale stat cum gracia, ergo nunquam dampnant 
venialia quantumcumque multiplicentur"  . Sed, 
ut isti viri celebres ad concordiam reducantur, cum singulus 
dicat verum, scias quod, quantumcumque multiplicentur 
peccata venialia, ipsa non dampnant nec de se 
faciunt unum mortale, nisi dispositive, quia ex frequenti 
iteracione venialium augetur libido et frequenter contemptus 
evenit. Et sic patet quod singulus verum dixit.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |