VII. Movens interea idem rex ingentem exercitum suum
pervenitque in montem Geminum, sive ianuam regni Italię dici
potest. In quo olim templum ad honorem cuiusdam cacodeo scilicet
Iovis, ex quadris lapidibus, plumbo et ferro valde conexis,
mirę pulchritudinis, quondam constructum fuerat. In eo quoque
monte duę consurgunt fontes, una ex uno latere montis, alia
ex alio sicque in convallibus suis descendentes et paulatim crescentes,
magna efficiuntur flumina. Una vero, cui nomen est Duria,
pergens per Italiam semper turbida, paucos ferens pisces,
non obmittens suum nomen, donec demergatur in Heridanum,
maximum fluvium. Alia namque discurrit per Galliam provinciam,
valde pisciferam et claram, usque dum veniatur in Rhodanum
fluvium. Cumque de eodem monte Karolus descenderet,
invenit in descensu ipsius montis turrem quandam sub qua carpebatur
viam, in qua manebat latro cum suis latronibus, nomine
Ebrardo. Qui multa mala ibi faciens cum suis, non permittebat
aliquem inlesum transire, aut depredabantur, aut vapulabantur,
aut interficiebantur sicque sanguis ibi innoxius nimis effundebatur.
Hunc ergo latronem obpugnans, Karolus devicit,
coepit et interfecit, turremque ipsam destruxit. Exinde vero movens
exercitum, pervenit ad Novaliciensem monasterium, ubi
cum suis diutissime moratus est.
|
|