Ad tertium dicendum, quod extrema in virtutibus intellectualibus non accipiuntur
secundum magnum et parvum intelligibile: sed extremum in plus est, quando
attribuitur aliquid alicui quod non inest ei; extremum autem in minus, quando
removetur ab eo quod ei inest. Utroque autem modo falsum contingit; verum
autem, quando dicitur inesse quod inest, aut non inesse quod non inest; et haec
extrema corrumpunt non substantiam, sed veritatem intellectus.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod medium in omnibus virtutibus quae
habent medium, accipitur ex hoc quod virtus attingit in materia propria illud
quod est aequale, et competens mensura. Unde si esset aliqua virtus quae haberet
mensuram ipsam pro materia, non essent ibi extrema nec medium; sed
bonum illius virtutis esset simpliciter attingere mensuram illam, sicut si alicuius
virtutis materia esset veritas. Omnium autem prima mensura est ipse Deus, sicut
etiam ipse Philosophus, in 10 Metaph., dicit. Unde virtutes theologicae,
quae habent Deum pro obiecto, qui est ultimus finis, a quo omnia mensurantur,
non possunt habere rationem medii, cum in materia illa non sit accipere extrema:
sicut etiam in his quae coniuncta sunt malo fini, non potest accipi medium.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio recta non est ad hoc quod in materia illa
vitentur extrema, in qua superfluum esse non potest.
Ad secundum dicendum, quod fides est virtus theologica, inquantum adhaeret
primae veritati; et ex hac parte non potest in ipsa medium esse (non enim potest
nimis Deo adhaerere): sed ex parte illa qua aliquid affirmat vel negat veritati
primae adhaerens, ibi est medium, quia secundum hoc habet similitudinem cum
virtutibus intellectualibus.
Et similiter dicendum ad tertium, quod spes non habet medium, secundum quod
Deo adhaeret, sed ex parte subiecti.
ARTICULUS 4
Utrum virtutes morales maneant in patria
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod virtutes morales non maneant in patria. Fides enim et spes
sunt nobiliores quam virtutes morales. Sed fides et spes evacuantur. Ergo et
morales virtutes.
2. Praeterea, virtutes morales perficiunt in vita activa. Sed haec vita cessabit in
patria, in qua erit tantum contemplatio. Ergo et virtutes morales non erunt
in patria.
|
|