Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 746


per vitam activam perfectam), sed etiam ab erroribus, et phantasmatibus,
et spiritualibus formis a quibus omnibus docet abscedere Dionysius in
lib. de mystica Theologia tendentes in divinam contemplationem.
Similiter etiam donum sapientiae, cuius est spiritualia quae intellectus
apprehendit, iudicare sive ordinare sive approbare, infallibiliter et recte iudicabit
et ordinabit de omnibus quae ei subduntur, sive sint apprehensiones sive
operationes; et in hoc quaedam similitudo Deitatis in homine apparebit, cum
Deus a providendo et iudicando nomen acceperit, secundum quam homo filius
Dei manifeste ostendetur. Unde in septima beatitudine, quae ad sapientiam,
reducitur dicitur: «Quoniam filii Dei vocabuntur». In statu autem viae magis
operatur in removendo impedimenta, quae praedictam ordinationem perturbare
possunt, quam eam assequatur; et ideo «pacificatio» ponitur in septima beatitudine
quantum ad statum viae, per quam perturbantia pacem, quae est ordinationis
praedictae terminus, quietare conatur et in seipso et etiam quantum ad
alios qui quocumque modo ei obediunt.
Activae autem vitae finis est non cognitio, sed operatio; et ideo actus consilii et
scientiae, quae in vita activa dirigunt, non computantur inter beatitudines; sed
tamen beatitudines, quae sunt actus donorum exequentium, in Glossa, Matth. 5,
ei attribuuntur inquantum actus habitus exequentis est etiam quodammodo
habitus dirigentis.
Ad donum autem timoris, ut dictum est, pertinet omnia temporalia bona ex
reverentia divinae maiestatis despicere: quorum quaedam sunt extrinseca, sicut
divitiae et honores, et horum contemptus ad primam beatitudinem pertinet, qua
dicitur: «Beati pauperes spiritu». Paupertas enim spiritus, ut dicit Glossa, duas
habet partes: scilicet rerum abdicationem, et spiritus, idest superbiae, contritionem.
In patria enim non erit actus timoris circa temporalia bona, sed circa
id quod erat ratio contemnendi ista temporalia. Et ideo in hac beatitudine ponitur
quantum ad statum patriae, «dominium regni caelorum», in quo divitiae et
honores caelestes comprehenduntur, ex quorum consideratione temporalia contemnebantur.
Alia vero temporalium bonorum intrinseca sunt homini, scilicet
deliciae; et horum contemptus pertinet ad tertiam beatitudinem, qua dicitur:
«Beati qui lugent»; et ponitur quantum ad statum patriae consolatio futura, ex
cuius respectu consolatio temporalis despiciebatur. Et quia circa difficiliora
magis rationis directione indigemus; ideo tertia beatitudo attribuitur dono dirigenti,
scilicet scientiae; prima autem dono exequenti, scilicet timori: difficilius
enim abnegantur intrinseca quam extrinseca bona. Ad donum autem fortitudinis
pertinet omnia difficilia sustinere cum gaudio. Est autem duplex difficultas.
Una in labore operationum, et talis sustinentia ad quartam beatitudinem pertinet,
qua dicitur: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; idest, qui quaelibet laboriosa
et difficilia in prosecutione operationum iustitiae sustinent. Sed quantum
ad statum patriae ponitur «saturitas», in qua comprehenditur omne illud quod
laborantes recreare solet.

Torna all'inizio