Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 157

Liber II


aut caeterarum rerum nobis charissimarum amissionem. Ab eius ad quem scribimus persona causam sumimus, quum eius naturam, humanitatem, virtutem, benevolentiam et studium in omnes bonos; item, quum benemerendi de omnibus consuetudinem cupiditatemque quum vel nostram amicitiam vel eius dignitatem, opes, copias, autoritatem magistratumque commemorabimus. Atque in has fere causas exordium consumitur. Danda tamen opera est, ut pluris eum ad quem scribimus, quam eum quem commendamus, facere videamur, ne ille aut obtundi a nobis aut defatigari aut parvipendi aut impediri putet, quo minus officium et magistratus recte atque ex sententia administret plusque nos illi tribuere, quam aut ei quem commendamus aut nobis ipsis maiorique nobis curae dignitatem suam esse, quam amici necessitatem ostendamus. Atque haec potissimum in exordio facienda sunt copiosius aut brevius; item, accuratius aut remissius, pro rerum personarumque qualitate. Narrandi suadendique rationem ex superioribus repetemus. Rationes, quibus ille ad rem quam volumus faciendam adduci debeat, ab iisdem locis sumemus, a quibus causas commendationis sumendas esse demonstravimus. Sed videndum erit, ne easdem saepius aut eodem modo repetamus. In exordio enim ad nos, hic ad illum omnia referenda sunt, ut ostendamus eum vel nostra vel

Torna all'inizio