Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 671


1. De testibus.
a.
Si testes debent recipi extra curiam, tunc mittuntur
littere secundum formam supra de conmissione testium
annotatam. hodie vero dicte conmissiones fiunt per
litteras apostolicas.
Si vero recipi debeant in curia, tunc statuitur terminus
per notarium ad probandum. infra quem terminum
testes iurare debent.
Et licet ad iudices pertineat examinacio testium, pro
eo quod maiorem discrecionem quam notarius sibi requirit,
consuetudo tamen tenet quod testes quasi semper
per notarium examinentur. unde cum notarius vice fungatur
iudicis in hoc casu, oportet ipsum cum omni cautela
et maturitate ad testium examinacionem procedere, ne ipsius
inpericia vel defectu negocium de quo agitur perimatur,
sicut perimi vidi multociens simplicitate notarii procedentis
in negocio inprudenter. debet enim notarius, qualecunque
sit negocium, civile vel criminale, facere sibi dari
in scriptis articulos sive intencionem super qua testes
iurare debent et examinari, ut viam habeat quodammodo
limitatam. et sic plenius poterit a testibus inquirere
veritatem.
b.
Et quia iuramentum est primum quod a testibus agitur,
ideo de ipso iuramento — videlicet qualiter notarius
testem iurare faciat — primitus est videndum.
Qualiter iuramentum calumpnie est testibus
conputandum.
Dicat testi notarius, tenendo librum in manu vel ante
ipsum testem: tu iurabis ad sancta dei ewangelia, fideliter
dicere veritatem et id quod scis de negocio quod agit P ex una
parte et R ex altera ita pro una parte quam pro alia,

Torna all'inizio