: Chronicon Novaliciense

Pag 106

II


Et abbas: «Iam tibi predicta suffitiat humilitas; nam de
femoralia tibi aliud non precipiam, cum magna nobis videatur
fore humilitas priorum vestium expoliacio». Exiens vero Vualtarius
cum talia audisset a tanto patrone, cępit a familia queritare
monasterii, an haberetur ibi caballum, cui fidutia inesset bellandi,
si necessitas cogerętur. Cui cum famuli ipsius ęcclesie respondissent
bonos et fortes habere poene se essedos, repente
iussit eos sibi adsistere. Quibus visis, ascendit mox cum calcaribus,
causa probationis, supra singulorum dorsa. Cumque promovisset
primos et secundos et sibi displicuissent, rennuit eos
extimplo, narrans illorum vitia. Ille vero recordans secum nuper
deduxisse in monasterio illo caballum valde bonum, ait illis:
«Illum ergo caballum, quem ego huc veniens adduxi, vivit,
an mortuus est?» Responderunt illi: «Vivit, domne»; inquiunt:
«iam vetulus est; cęterum ad usum pistorum deputatus
est, ferens quotidię annonam ad molendinum hac referens».
Quibus Vualtharius: «Adducatur nobis et videamus qualiter se
Habetur». Cui cum adductus ęssęt et ascendisset super eum hac
promovisset, ait: «Iste», inquid, «adhuc bene de meo tenens
nutrimentum, quod in annis iuvenilibus meis illum studui docere».
Accipiens ergo Vualtharius ab abbate et cunctis fratribus
benedictionem hac valedicens, sunmens secum duos vel tres famulos,
propere venit ad iamdictos predatores. Quos cum humiliter
salutasset, cępit illos monere, ne iam servis Dei ulterius talem
inferrent iniuriam, qualem tunc fecissent. Illi autem cum
dura Vualthario coepissent respondere verba, Vualtharius ę
contra sepissime illis duriora referebat. Hii vero indignati hac

Torna all'inizio