Petrus Damiani: Epistulae

Pag 79


adulterum . O quam acerbi doloris est, si, cum maritus est presens,
tunc introducatur adulter, et in thalamo, quo recubat sponsus, rivalis
admittatur incestus! Unde protinus additur: Dilatasti cubile tuum et
pepigisti cum eis, dilexisti stratum eorum in manu aperta . Et ne de ornatu
vel deliciis taceat, ilico subicit: Et ornasti te regio ungento et multiplicasti
pigmenta tua . Postquam vero confudit arrogantiam superborum et luxuriose
viventium, mox spiritum consolatur humilium et salubriter afflictorum:
Auferte , inquit, offendicula populi mei, quia haec dicit Dominus
excelsus et sublimis, habitans aeternitatem in excelso et in sancto habitans
et cum contrito et humiliato spiritu, ut vivificet spiritum humilium et
vivificet cor contritorum .
Cor denique sacerdotis Dei templum, Christi debet esse sacrarium,
non certe, sicut legitur, spelunca latronum, vel sordentis pecuniae
receptaculum. Hoc enim unaquaeque mens in divino deputatur
examine, quod versat per concupiscentiam in cogitatione. Fornicationem
imaginatur vel adulterium, lupanar efficitur meretricum. Effusionem sanguinis
meditatur et odium, campus est frementium bellatorum. Ciborum
et suavium epularum versat quis in cogitatione delicias, quid aliud in
conspectu Dei videtur, nisi cacabus sive lebes, in quo cibus excoquitur?
Controversias tractat atque litigium; quid aliud quam tribunal iudicis
aspicitur sive forum? Unde cum Dominus ad Hiezechielem diceret:

Torna all'inizio