Sed tam de his quam de aliis praedictae regulae sufficiant,
ut de pedibus uersuum quantulumcumque dicere ualeamus.
< III. De pedibus >
1. De pedibus. Pedes sunt qui certis syllabarum consistunt
temporibus nec umquam a legitimo spatio recedunt.
2. Quare pede < s > in metris sint. Pedes autem sunt
dicti, ab eo quod per ipsos metra ambulent; nam sicut nos
pedibus incedimus, sic metra quasi pedibus gradiuntur.
3: De numero pedum. Pedes uero sunt centum uiginti
quattuor. Moderni tamen non utuntur nisi tribus pedibus
dactilo, spondeo et trochaeo.
4. Quare sic uocentur. Ipsi pedes habent spetiales causas
quibus sic uocentur.
5. Vnde dicitur dactilus. Dactilus enim a digito, quoniam
sicut a longiori nodo inchoat et in duos breues nodos
desinit, sic pes iste i ab una longa incipit et < in > duas
breues syllabas desinit.
6. Vnde constat dactilus. Dactilus itaque constat ex una
longa syllaba et duabus breuibus temporum quattuor, ut
Menalus. Hinc quidam sapiens ait: Dactilus est actus longa
breuibusque duabus.
7. De spondeo. Spondeus dicitur, quia tractim sonat.
Nam spondeus tractus quidam dicitur, id est sonus qui
circa aures sacrificantium fundebatur; unde et hii qui tubis
in sacris gentilium canebant, spondiales nominabantur.
|
575
580
585
590
595
|