et
Donna, lo fermo core,
et
Lo meo lontano gire;
et quosdam alios. Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare
velimus, non sine quodam elegie umbraculo hec tragedia
processisse videbitur.
7. De pentasillabo quoque non sic concedimus: in dictamine
magno sufficit enim unicum pentasillabum in tota stantia
conseri, vel duo ad plus<in pedibus>- et dico 'pedibus' propter
necessitatem qua pedibus, versibusque, cantatur.
8. Minime autem trisillabum in tragico videtur esse sumendum
per se subsistens - et dico 'per se subsistens' quia per quandam
rithimorum repercussionem frequenter videtur assumptum,
sicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini,
Donna me prega,
et in illa quam diximus,
Poscia ch'Amor del tutto m'ha lasciato.
Nec per se ibi carmen est omnino, sed pars endecasillabi tantum,
ad rithimum precedentis carminis velut eco respondens.
9. Hoc etiam precipue actendendum est circa carminum
habitudinem, quod, si eptasillabum interseratur in primo pede,
quem situm accipit ibi, eundem resumat in altero: puta, si pes
trimeter primum et ultimum carmen endecasillabum habet et
medium, hoc est secundum, eptasillabum,<et pes alter habeat
secundum eptasillabum>et extrema endecasillaba:
|
|