Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 35


et adhuc ponere debemus, ad divinitatis beneficas processiones.
Sancte Scripture divina laus preparat scribentibus et laudantibus Deum
nomina divinitatis, ad ostendendas eiusdem divinitatis beneficas processiones,
quibus benefaciens Deus suum occultum et divitias sapientie
sue, que de ipso procedunt, mundo notificare dignatus est.
Multis enim nominibus divinis vocis numeratione sed non significatione
distantibus, divina noticia ad nos quasi quibusdam passuum processionibus
venit, que processiones, etsi multe sint nomine, unum tamen sunt
significatione substantie. Dei quippe noticia primo per legem naturalem,
inde processit per Scripturam, et post per prophetas quorum unus ait:
«Super omnes docentes me intellexi», tandem per ipsam Dei apparentem
in carne sapientiam atque dicentem: «Ego qui loquebar, ecce assum».
Unde in omni fere theologica actione, id est in quolibet oraculo et in
quolibet libro divine Scripture, divinitus videmus Thearchiam laudatam
ut monadem quidem et unum,
id est videmus ex Dei nutu divinum principatum
esse laudatum ut monadem et, pro “id est”, ut unum. Licet
enim multis significetur nominibus Dei Thearchia, non tamen multitudo
vocalis eam multam constituit, sed monadem id est unum. Et
quare unum, reddit causam: propter simplicitatem et unitatem supernaturalis
impartibilitatis.
In pluralitate enim nominationum cum multis modis
Thearchia dicitur, unum constituitur propter simplicitatem. Simplex enim
est, sed in simplicitate retinet sui predicamenti unitatem. Multa enim
sunt simplicia vel omnis spiritus simplex est, id est carens partibus, sed
unitatem sui predicamenti non habent, quia non habent unum tantum
predicamentum, unde sint et quod sint. Thearchia vero simplex est, et
quia partibus caret, et quia suum predicamentum est. Est enim divinitas
retinens et predicamenti unitatem et simplicitatem supernaturalis impartibilitatis,
ut naturaliter sit impartibilis, et quia partium compositionem
arceat et quia suum predicamentum unum ab omni accidente liberum
habeat.
Ex qua ut unifica virtute unimur. Ex Thearchia, que monas et unum
est, unimur Deo eadem unifica virtute, que ipsa Thearchia est. Cum
igitur ipsa Thearchia monas sit in se atque <unum>, est tamen unifica
unitas, non quod ipsa sit unita, cum sit pura simplicitas, sed quia nos
sua virtute unitos facit in fide. Unde autem uniat nos, adicit: et partitis

Torna all'inizio