animalibus non posse resistere, suam agnoscerent vilitatem.
eodem modo forte iste superbus extiterat et ideo Deus eius
superbiam per tam vilissima animalia humiliare voluit. et,
sicut dicitur in Libro Sapientie, poterat Deus in Egyptios
immittere leones vel ursos, qui ipsos devorarent, sed
paulatim per ista animalia vilissima eos voluit punire ut ipsi
haberent spacium penitendi. eodem modo Deus potuisset
in istum hominem immittere leonem vel ursum, qui ipsum
subito devorarent, sed voluit ut mures paulatim eum comederent,
ut ipse spacium penitendi haberet. legitur quoque in libro
Regum quod quedam gens, que dicebatur Philistei, archam Dei
a filijs Israelis abstulerant, propter quod Deus in [eos] commisit
multitudinem murium, qui ipsos et omnia corrodebant,
ita quod ipsi Philistei, coacti, archam reddiderunt. ideo
enim non per leones, sed per mures, qui sunt animalia vilissima,
illos et istum Deus punire voluit, ut ipsi suam vilitatem
agnoscerent et ut spacium penitendi haberent. sanctus quoque
Augustinus reffert quod quidam Romanus credebat esse malum
augurium quando mures in domo aliquod corrodebant. quadam
igitur nocte mures caligas suas corroserunt. mane igitur
facto, ivit ad Catonem sapientissimum, ut sibi indicaret quid
hoc significaret. Cato autem derisive sibi respondit dicens: "Non
est mirum si mures corroserunt caligas, sed hoc fuisset
|
|