discriminum, nulla spes remansisset
nobis in posterum, vel exilis, ac prosecutionem
eandem opportuno tempori servaremus,
expectationibus nostris repente credidimus adluxisse
fortunam. Reiterata discordia inter Ecclesiam
et Romanum imperium, in qua
sic magnifice thesauros nostros effudimus,
et personam, quod omnem omnino conscientiae
pravae rubiginem, de malivolentium
cordibus credidimus eruisse. His omnibus
non contenti, ut de nobis prorsus indubitata
securitas Ecclesiae praeberetur, circa ipsam
zelo summae devotionis accensi, et incentivo
perfectae charitatis inducti, ad istius Papae praesentiam,
personaliter ivimus, etiam non vocati,
ducentes nobiscum C. filium nostrum,
nunc in Romanorum regem electum, regni
Hierosolymitani haeredem: quem nobis tunc
temporis, fratris sui manifesta transgressio,
filium unicum, in paternae dulcedinis affectione
reliquerat, ac eundem post oblatam Ecclesiae
personam nostram in totum obsidem summo
Pontifici nos offerre non puduit, unionem
omnimodam inter nos et Ecclesiam, sub attestatione
divini judicii postulantes, quamdudum
nobis iste praelatus Ecclesiae generalis,
dum esset Episcopus Hostiensis, suaserat
expetendam: propter quae omnia dum
|
|