hominis praecipientis quid post mortem ejus de rebus  
ipsius sit agendum. 
13.  Non enim . Exponit ipsas meliores hostias, quae  
est una, id est corpus Christi.  
Visus [ f ., usus] autem loquendi sic vellet: in manufactis  
sanctis exemplaribus verorum, vel in manufacta  
sancta exemplaria verorum. 
14.  Peccati . Peccati dicit pro peccatorum. Omnia  
enim peccata destruxit in his qui credituri erant. 
15. AMBROS.  Secundo apparebit . Non enim tunc  
erat hostia pro peccato. 
16. LANFR.  Sine peccato . Sine peccato dicit, sine  
similitudine carnis peccati. In primo enim adventu  
suo Dominus talem carnem gestavit qualem et caeteri  
homines qui peccatores erant; in secundo vero,  
in tanta gloria caro ejus apparebit quanta nec excogitari  
nec explicari ab aliquo mortalium potest. Potest  
etiam intelligi, sine peccato, sine hostia pro  
peccato; non enim tunc apparebit, ut peccata purget,  
sed damnet. 
CAP. X.—1. LANFR.  Umbram enim . Redit ad  
superiorem rationem, ubi dixit, legales hostias non 
posse facere servientem perfectum juxta conscientiam.  
Et est responsio, quasi diceret: cur dixisti  
peccata exhaurienda per Christum, et non per  
legem? 
2. AMBROS.  Non ipsam imaginem . Hoc est enim  
ipsam veritatem. 
3.  Ipsis hostiis . Quid ergo nos? Nonne per singulos 
dies offerimus? Offerimus, sed ad reconciliationem  
mortis ejus, et una est haec hostia, non multae;
  |  
  |