que quidem et ipsa ceteris parcius sumere videbatur. et  
cum esset in aula regia admodum delicatus, ita seipsum divinis  
mancipabat obsequiis, ut nulla illi hora vacua preteriret, qua vel  
insisteret oracioni, vel in leccione divina eius animus versaretur. 
denique ut comperimus, plurimos sanctarum scripturarum libros  
exposuit, nam L e v i t i c u m Moysi, C a n t i c a Salomonis, P s a l t e r i i flores, melliflua suavitate, que in his divina mancant archana  
sacramentorum, queve uniuscuiusque fidelis disciplina morum,  
sive Christi observacio mandatorum, suorurn edisserens 
patefecit documento verborum. librum quoque De conflictu  
v i c i o r u m, sed et omelias aliquas evangeliorum pulchra  
suorum edidit declaracione sermonum. Vitam eciam beatorum  
patrum Paldonis, Tatonis et Tasonis, cum hystoria  
sui monasterii plena relacione describens, cunctis in exemplum 
monachis ita proponit, ut divine munere Trinitatis tam precipue  
caritatis, quam amice pro Christo paupertatis, tres illos fratres  
speculum ostendat esse normamque vivendi. testatur hoc eciam  
venerandus Paulus diaconus in Hystoria, quam de Longobardorum  
adventu tunc temporis in Italia[m] descripsit, ubi eundem 
virum eruditissimum Authpertum et eiusdem monasterii abbatem fuisse  
commendat.
  |  
  |