post exhibitionem operum ad irritum spem deducit. Ego
quidem quia super omnia concupivi grata vobis servicia
exhibere quibus possem vestram favorabilem gratiam
obtinere, vobis feliciter apud Faventiam commorantibus,
sponte et ab aliquo de vestra familia non rogatus vestram
vineam introivi, in qua diu laborando usque ad vestrum
felicem reditum diei et aestus pondus sustinui, et patris
familias divinum denarium non accepi. Verumtamen si
multa a vestra memoria elabuntur, aliquatenus non admiror
quum multis arduis esse convenit vos intentos. Inter alia tamen
quae humeris vestris incumbunt, memores
existatis ut remuneratione aliqua respicere me velitis!
n. 12
Cadat super Faveniam fulgur et perflet eam spiritus
procellarum, cujus pestilens mora coegit patrem curiae,
virum circumspectum et antiquis patribus dignum, ad
nostrorum institutionem temporum praeservatum, a nostri
praesentia et consolatione consortii removeri. Pereat illius
civitatis memoria et in eam ros vel pluvia non descendat
in qua fons noster irriguus status et salutis habitae detrimenta
concepit. Rarus ipsam inhabitet incola, quin potius
relegatio publica filiarum eam lugeat desolatam in qua
|
|