est Azzoni marchioni permissum cum
salario trium millium librarum bononiensium,
quod annis tenuit pluribus. Verum primates urbis
consulto statuerunt id regimen aliquibus nobilibus
potentibus in eorum patriis, qui opem tulerant
et laturi videbantur in posterum suis rebus
deferre. Hoc Azzoni denuntiato,
orant ut regimini civitatis cedat quatenus
per id regimen alii amici potentes valcant permulceri.
Tum Azzo inquit: « Si regiminis huius
utilitate privabor, cum proventuum summa non respondeat
oneri impensarum, quas declinare non possum
manendo Ferrarie, hinc demigrabo
Rodigium, ubi agam vitam quietam his flagitiorum
curis depositis ». Tum illi inquiunt: « Cedatis regimini;
merces autem mihilominus vobis obveniat ».
« Assentior », inquit Azzo. Tum data est opera ut decreto
eorum qui rem publicam administrabant de fisco
Ferrarie quotannis exhiberentur eidem Azzoni
tria millia librarum ferrarinorum, que moneta
tunc nummo bononino par erat. Proinde,
cum eius viri in omnes liberalissimi et profusi
non sufficerent proprii reditus, fiebant pro
eo questus infames. Nam pro impensis fiendis festis
natalis domini et resurrectionis requirebantur
abbates, priores, archipresbiteri et villarum
consules districtus Ferrarie ut summam pecunie, boves
|
955
960
965
970
975
980
|