et venenosas notas, mundo inscriprit.
Sed si rectitudo sensus Apostolici non fuisset
intrinsecus impedita, nec praeposuisset
impetum rationi, qui dominatur in ipso, talia
non scripsisset, nec ad suggestionem illorum,
qui tenent lucem tenebras, et dicunt malum
bonum, qui suspicantur mel esse fel, per locum
ab opinione, qui est debilis et infirmus,
cum verum esse falsum, cum non esse convertatur.
Opinio vero, sic indifferens
ad utrumque, uno gradu distans a fide, in
hujusmodi papalis conscientiae hostium infringi
minime debuisset. Super quibus omnibus
vehementer cogimur admirari, et nostrae
mentis quietem multa vexat turbatio, quod
vos qui estis ecclesiae fundamenta, columnae,
rectitudinis assessores, Petri urbis senatores, et
orbis cardines, non flexistis motum judicis
fulminantis, quemadmodum superiores planetae
faciunt, qui ad retardandam magni corporis
velocitatem, contrariis motibus, opponuntur.
Revera Imperialis felicitas papali semper
impugnatur invidia. Unde Simonides
interrogatus, cur invidos non haberet: respondit:
Quia nihil feliciter gessi. Et quia
prospera nobis, Deo benedicto, cuncta succedunt,
praesertim cum Lombardos rebelles
nostros, ad mortem prosequimur, quos ipse
praedestinavit ad vitam. Haec est causa, quare
pontifex ipse Apostolicus ingemiscit,
et nunc de consilio vestro, felicitati nostrae
|
|