Guido Faba: Ars dictaminis

370


CLXII.
Quid significatio.
Significatio est res que plus in suspicione relinquit quam
sit positum in sermone, ut «iste cognovit quamdam abbatissam»:
talis enim locutio est valde ambigua; vel sic «quid
aliene domui feceris omnes sciunt»; sic enim significas quod
sis fur.
CLXIII.
Quid brevitas.
Brevitas est res ipsius tantummodo verbis necessariis
expedita, ut «Christus est conceptus de spiritu sanctu, natus
de Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus
et sepultus».
CLXIIII.
Quid sit demonstratio.
Demonstratio est, cum res ita verbis exprimitur, ut geri
negotium et res ante oculos videatur; sicut in passione Christi
videtur, ubi omnia que ante rem, et in re, et post rem acciderunt
expressissime declarantur.
CLXV.
De sapientia Salomonis.
Vani sunt sensus hominis, et etas senectutis vita
inmaculata.

Torna all'inizio