PROLOGUS VITę BEATI ROMUALDI. 
Adversum te prorsus, inmunde munde, conquerimur  
quia habes intolerabilem stultorum sapientium turbam tibi  
facundam, Deo mutam. Habes qui per vanam eloquentiam et  
inanem philosophiam se sciunt in superbię cornibus arroganter extollere:  
non habes qui profuturum aliquid ędificationi proximorum  
ad posterorum velit memoriam scedulis annotare. 
Habes, inquam, qui in pretoriis iudicum negotiorum secularium  
lites et causarum iurgia continuis valeant declamationibus perorare:  
non autem habes qui possit in sancta ęcclesia vel unius  
sanctorum virtutes et clara gesta describere. Sapientes siquidem  
sunt ut faciant mala, bona autem facere nesciunt. Ecce enim  
tria iam fere lustra transacta sunt ex quo beatus Romualdus  
deposito carnis onere ad etheria regna migravit, et nemo adhuc  
ex huiusmodi sapientibus extitit, qui de tot mirabilis vitę eius  
preconiis pauca saltim hystorico stilo digereret, et avidissimę
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |