Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 11

Liber I


fuit, ut cum absentibus de nostris vel aliorum rebus communicaremus: quae ratio assignari utilitati potest. Accessit deinde etiam animi delectatio, ut cum amicis iocaremur eorumque consuetudine etiam absentes frueremur: qui quidem amicitiae fructus est maximus. Finis autem epistolarum scriptori est ille idem propositus qui oratori: ut doceat, ut moveat. Nam delectare, quod tertio loco posuit Cicero, in movendi parte collocandum puto. Quid enim est aliud delectare, quam animum ad laeticiam, ad voluptatem, ad cupiditatem, ad spem et caeteros affectus concitare? Sed Cicero aliam fortasse rationem est secutus; nos duplici tantum fine contenti, docendi et movendi, epistolarum duo genera omnino existimamus esse: alterum quod ad docendum, alterum quod ad movendum sit. Ac superius illud quidem ac maximum docendi genus, quum latissime pateat, duo genera ex sese facit: unum, quod in praeceptis et studiis liberalium disciplinarum, alterum quod in actionibus vitae civilis ac negotiis positum est. Illud studiosum sive contemplatiuum, hoc activum sive negotiosum possumus appellare. Ac studiosum quidem illud in duo rursus genera dividitur: unum, quod ad res divinas pertinet, quod Apostoli secuti sunt; item, Dionysius Areopagita, Cyprianus, Augustinus, Hieronymus aliique complures.

Torna all'inizio