corpora pro muris exponere, qui aggressorum
nostrorum insultibus expetebantur,
minus gladiis bellatorum, et a victorioso
exercitu nostro nullatenus confiderent
se tueri. Quapropter ad implorandam nostrae
mansuetudinis gratiam, veluti qui vicinum
etiam incumbens exterminium formidabant,
tota se universitas illa convertit: ut quibus expugnatio
proxima mortis periculum minabatur,
vitae minus indulgentia nostra tribueret,
et misericordia quae superexaltata iudicio
poscebatur, ut manifestis eorum
excessibus locum veniae repararet. Ad
clamores igitur et implorationes populi nostri,
quem quidem vocata rebellio si factis
aequitas responderet, ad exauditionem indigne
reciperet, invictum a victoriis
omnium animum clementia nostra vicit, et
cum victis misericorditer agere nos induxit, die
tali venientibus ad pedes nostrae clementiae
Faventinis, et ad nostrum beneplacitum
et mandatum in nostra misericordia bona
subjicientibus, et personas, fidelitatis debitae
praestitis iuramentis, et illicitis quibuslibet
quae fecerant abjuratis, eos ad dominium
nostrum et gratiam benigne recepimus,
|
|