Deus sed non in quantum glorificator, quia gloria infidelibus
non redditur, sed Deus absolute. Et sic theologia non esset
omnino prima scientia.
Item quod dicitur si ponatur eadem theologia in nobis et
in Deo in quantum ad habitum, redibit opinio Magistri Sententiarum
de caritate nostra quod sit Deus, inpertinenter dicitur;
quia Magister non ponit aliquem habitum de caritate in nobis
sed actum solum, quem tamen non intellexit esse idem quod
Deus, sed quia procedit a Deo immediate. Similiter quod dicimus
habitum esse in Deo, intelligimus quantum ad illud quod
perfectionis est semoto eo quod imperfectionis est, quia est
« sine qualitate bonus » , etc., sicut dicit Augustinus. Unde ipse
habitus in Deo est sua essentia. Tamen quantum ad rationem
habitus, dicimus quod theologia sua et nostra non differunt
specie, cum habeant idem obiectum.
Item quod dicunt se non videre quomodo sit unitas in scientia
ex parte habitus et tamen sit diversitas ex parte cognitionis,
non possum aliud. Tamen non est difficile videre quomodo
potest esse unitas ex parte generis et diversitas ex parte specierum
que per diversas differentias constituuntur. Unde et
Philosophus dicit quod gramatica et musica secundum species
|
|