Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 187

Liber III


odium in nos aut in alium sedare et amicos inter se reconciliare statuerimus, primum quidem odii causas persequemur easque fictas, falsas, inanes parvasque esse docebimus et nostram vel illius de quo agetur, innocentiam ostendemus. Deinde turpe esse dicemus eum quem amaveris, odisse; quem laudaveris, vituperare et quale amici iudicium de altero esse debeat, quale illud videri possit, ostendemus. Tum quid in odio mali, quid boni in amore sit, quid ex utroque sequi soleat, aperiemus. Si vero susceptum odium iure videbitur, ad misericordiam et clementiam confugiemus, utcunque sit, amicitiam in posterum firmam pollicebimur ostendemusque nostrum vel eius de quo scribimus, amorem in amicum, etiam ipso odii tempore non esse imminutum nosque aut illum in officio semper fuisse atque in posterum fore. Ac de amore quidem et odio, satis.
De cupiditate incitanda.
Cap. III.
Amorem cupiditas sequitur ordine, non praeceptionis modo, sed ipsius quoque naturae. Ita enim a natura comparatum est, ut id quod bonum esse ducimus, primum quoquo modo cognoscamus, deinde amemus (amare enim nisi nota non possumus) tum cupiamus (ea enim quae amamus, facile cupimus) postea speremus (cupiditas enim assequendi, spem potiundi erigit) deinde aggredi audeamus. Quod nisi successurum

Torna all'inizio