Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 38


Respondeo quod creationem esse, non tantum fides tenet, sed etiam ratio
demonstrat.Constat enim quod omne quod est in aliquo genere imperfectum,
oritur ab eo in quo primo et perfecte reperitur natura generis: sicut patet de
calore in rebus calidis ab igne. Cum autem quaelibet res, et quidquid est in re,
aliquo modo esse participet, et admixtum sit imperfectioni, oportet quod omnis
res, secundum totum id quod in ea est, a primo et perfecto ente oriatur. Hoc
autem creare dicimus, scilicet producere rem in esse secundum totam suam substantiam.
Unde necessarium est a primo principio omnia per creationem procedere.
Sciendum est autem, quod ad rationem creationis pertinent duo. Primum est ut
nihil praesupponat in re quae creari dicitur: unde in hoc ab aliis mutationibus
differt, quia generatio praesupponit materiam quae non generatur, sed per
generationem completur in actum formae transmutata; in reliquis vero mutationibus
praesupponitur subiectum, quod est ens completum; unde causalitas
generantis vel alterantis non sic se extendit ad omne illud quod in re invenitur;
sed ad formam, quae de potentia in actum educitur: sed causalitas creantis se
extendit ad omne id quod est in re; et ideo creatio ex nihilo dicitur esse, quia
nihil est quod creationi praeexistat, quasi non creatum. Secundum est, ut in re
quae creari dicitur, prius sit non esse quam esse: non quidem prioritate temporis
vel durationis, ut prius non fuerit et postmodum sit; sed prioritate naturae,
ita quod res creata si sibi relinquatur, consequatur non esse, cum esse non
habeat nisi ex influentia causae superioris. Prius enim unicuique inest naturaliter
quod non ex alio habet, quam quod ab alio habet: et ex hoc differt creatio a
generatione aeterna: sic enim non potest dici quod Filius Dei si sibi relinquatur,
non habeat esse, cum recipiat a Patre illud idem esse quod est Patris, quod
est esse absolutum, non dependens ab aliquo. Et secundum ista duo creatio
dupliciter dicitur esse ex nihilo. Tum ita quod negatio neget ordinem creationis
importatae per hanc praepositionem ex, ad aliquid praeexistens, ut dicatur esse
ex nihilo, quia non ex aliquo praeexistenti; et hoc quantum ad primum. Tum ita
quod remaneat ordo creationis ad nihil praeexistens, ut affirmatus; ut dicatur
creatio esse ex nihilo, quia res creata naturaliter prius habet non esse quam
esse; et si haec duo sufficiant ad rationem creationis, sic creatio potest demonstrari,
et sic Philosophi creationem posuerunt. Si autem accipiamus tertium
oportere ad rationem creationis, ut scilicet etiam duratione res creata prius non
esse quam esse habeat, ut dicatur esse ex nihilo, quia est tempore post nihil, sic
creatio demonstrari non potest, nec a Philosophis conceditur; sed per fidem
supponitur.

Torna all'inizio