Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 155


in porta Nova; comes vero Conradus de Ballanuce ac
Girardus de Cornazano fecerunt fieri sacramentum per portam
Romanam, Guido de Sancto Nazario Papiensis et Ugo
Teutonicus de … per portam Cumacinam, Monacus vero
Otherici de Cremona et … per portam …, Rodulfus
vero iudex de Mantua et quidam Teutonicus nomine Tetricus
per portam Arienzam, Oldricus de Novaria et …
per portam ….
In proximo autem die dominico venerunt centum quattuordecim
milites Mediolani ad inclinationem et inclitum imperatorem,
sicut ipse preceperat, et etiam viginti sex plus; prefatoque
modo coram eo iuraverunt.
Sequenti autem die Martis recessit clementissimus imperator
Fredericus de Laude Papiam una cum benigna coniuge sua
Beatrice et cum omni quasi suppellectili sua et cum duce

180




185




190



Torna all'inizio