Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
YDA silva est Frigie, ab Yda monte in quo excrevit denominata.
Apud hanc ad ostentum somnii Hecube effugiendum
expositus est Alexander, qui postea Paris dictus est, et huius in
vallibus de pulchritudine seu dignitate dearum ab eodem iudicium
latum est.
YDALIUM nemus in insula Cypri est Veneri sacratum.
YDEUM nemus est Grecie in quo Liberi Patris filius cum furto
subtraxisset pastori iuvencum et ad restitutionem cogeretur,
patris auxilium invocavit, qui confestim iuvencum transformavit
in cervum et sic filium rubori surripuit et rapina ditavit.
INIA silva est in Rhetia in qua Rhenum atque Danubium oriri
quidam tradiderunt.
HYRCANIA ingens est silva adeo ut ab ea Hyrcania regio nominetur
Scythis contigua. Alit quippe animalia silvestria plura,
sed tigres precipue.
LAUREA silva olim in Latio propinqua Tyrrheno litori fuit insignis;
tandem excisa, ubi erat vicus edificatus est cui ab ea
Laurentum nomen impositum est.
LIBYSTRIS silva est, ut quidam dicunt, Thessalie, alii vero illam
apud Bistonas esse confirmant; que, etsi moltorum animalium
altrix sit, ursos tamen pregrandes alit et validos.
LITANA silva est in Gallia Cisalpina in qua Galli Boi Lucium
Postumium consulem legionesque Romanorum trucidavere.
MALITIOSA silva olim fuit in campo Sabino, penes quam
Tullius Hostilius Romanorum rex adversus Sabinos hostes habuit
pugnam et silvam victoria sua fecit insignem.
MARATHONIDIS silva apud Marathonem montem in regione
Attica est, in qua Ycarus a rusticis ebriis occisus est et ab Erigone
filia requisitus et canis ductu repertus. In hac Theseus
taurum regioni infestum occidit.
MOLORCOS nemus est et Nemea silva vocatum, sed sic eo
dictum quia dum accederet Hercules adversus leonem Nemeum
a Molorco pastore susceptus et hospitatus est, ob quod
beneficium nemus postea Molorcum nuncupatum est.
|
|