Vir facunde, legas refero quod Epistola, Nuti;
nuntia sum missi carminis, ecce, tibi.
Sit tibi vera salus, Nuti, cupiente Iohanne
et veniant votis consona cuncta tuis.
Quis michi concepti fuerit subcessus amoris
nosse sitis; igitur continuando canam.
Dimisso festo repetivi saucius edem.
Hei michi, quam visa est decolor illa dies!
Non michi sumende cereris, non cura liei.
Sol ruit; imposui languida membra thoro.
Ante tamen Venerem submissa voce rogavi:
"Alma Venus, qua nec sanctior ulla dea est
nec te nobilior nec te fulgentior ulla
nec que plus humiles audiat ulla preces;
|
1
5
10
|