ac., l. 1 [D. 11, 1, 1]; duodecimo quando quis querit 
extra id quod altera vice posuerat cum videatur 
sibi ipsi contrarius esse, ut ff., Quando ap. sit. l. 1 
§ Si alius [D. 49, 4, 2, § 1]; et hoc nisi iustam 
causam primo quis ignorancie alleget, ut ff., De 
inter. ac., De etate § Interdum et § Ex causa et § 
ultimo [D. 11, 1, 11 § 3, § 8 et §§ 10, 11] D[ominus] 
Mar[tinus] de Fano. 
§ II. Incerti auctoris Tractatus "Videndum est". 
[V]idendum est an positiones possint et in qua parte 
litis fieri debeant et super qua parte, quilibet et in 
quo differrant positiones ab interrogationibus. 
Quod positiones fieri debent vel possunt probatur 
Extra, De elect., c. Dudum [X. 1, 6, 54,] et De lit. 
con., c. Olim [X. 2, 5, 1]. Fiunt autem positiones post 
lit[em] cont[estatam] et iuramentum de veritate dicenda 
vel calumpnia prestitum ut preallegata decretali 
Dudum [X. 1, 6, 54]; debent autem super hiis 
tantum que dicta sunt in iudicio per libelli oblationem 
et lit[is] cont[estationem] ac certus status eorum, super 
aliis vero que non tangunt principale negocium fieri 
non debent quoniam positiones succedunt loco probacionum 
et pro quo non adiuvant intentionem volentes 
probare non debent admitti et circa eas laborare 
non convenit, ut C., De probat., l. Ad probat. 
[C. 4, 19, 21]. Et notandum est quod positiones iuris
  |  
  |