Petrus Damiani: Epistulae

Pag 389


aut non nasceretur, aut non moreretur. Immo ut de sacris paginis adhibeamus
exemplum, illud impleatur in te, quod David sibi Deum Israel
dixisse commemorat: Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus
rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra . Ut cum eodem David non
immerito valeas et ipse cantare: Cuncta salus mea et omnis voluntas, nec est
quicquam ex ea quod non germinet .
Utraque praeterea dignitas, et regalis scilicet et sacerdotalis, sicut principaliter
in Christo sibimet invicem singularis sacramenti veritate connectitur,
sic in christiano populo mutuo quodam sibi foedere copulatur.
Utraque videlicet alternae invicem utilitatis est indiga, dum et sacerdocium
regni tuicione protegitur, et regnum sacerdotalis officii sanctitate fulcitur.
Rex enim praecingitur gladio, ut hostibus aecclesiae munitus occurrat,
sacerdos oracionum vacat excubiis, ut regi cum populo Deum placabilem
reddat. Ille sub lance iusticiae negocia debet terrena dirimere, iste
fluenta celestis eloquii debet sicientibus propinare. Ille constitutus est, ut
nocentes atque scelestos legalium sanccionum censura coerceat, iste ad hoc
ordinatus est, ut per claves aecclesiae, quas accepit, alios zelo canonici
vigoris adstringat, alios per mansuetudinem aecclesiasticae pietatis absolvat.
Sed audi Paulum de regibus disputantem et rectam regalis officii
lineam iacientem. Nam post multa sic ait: Dei enim minister est tibi in
bono. Si autem malum feceris, time, non enim sine causa gladium portat.
Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit .
Si ergo tu es minister Dei, quare non defendis aecclesiam Dei? Cur
armaris, si non praeliaris? Cur accingeris, si congredientibus non resistis?
Qui sub aestivo meridiatur umbraculo, securus poterit disputare de bello.

Torna all'inizio