venustissime, meminisse, nova arma meditari, fingere cera
seu limo simulacra, prudenter uti locis temporibus sermone
atque, ut breviter concludam, si ei foedis hominibus, quibus
sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis
uti licuisset, perfectus haud dubie princeps enituisset. ||
Anno ab urbe condita millesimo centesimo vicesimo octavo
Valens tricesimus nonus imperium Orientis quattuor annis Valentiniano
mortuo tenuit, Gratiano Valentiniani filio in Occidentali
parte regnante, qui sibi Valentinianum fratrem parvulum
admodum socium creavit imperii. || hic enim Valentinianus
de Iustina secunda Valentiniani uxore natus erat; nam Valentinianus
senior dudum laudante uxore sua pulchritudinem Iustinae
sibi eam sociavit in matrimonio legesque propter illam concessit,
ut omnis, qui voluisset, inpune bina matrimonia susciperent; nam
ideo populosas fore gentes, quia hoc apud eas sollemne est.
accepta ergo, ut diximus, Valentinianus Iustina edidit ex ipsa
quattuor filios Valentinianum, quem sibi, ut praemisimus, Gratianus
sociavit in regno, et Gratam Iustamque et Gallam. ||
Valens igitur impietatem, quam dudum meditatus fuerat,
operibus explens || lege data, ut monachi militarent, nolentes per
tribunos et milites fustibus iussit interfici; quorum innumera
multitudo per vastas tunc Aegypti solitudines effusa praecipueque
apud Nitriam martyrii consecuta est palmam. ac per
singulas ubique provincias adversus catholicas ecclesias et rectae
fidei populos || diversa sunt inlata incommoda.
Interea in Africae partibus Firmus sese excitatis Maurorum
gentibus regem constituens Africam Mauritaniamque vastavit.
contra quem Theodosius Theodosii, qui post imperio praefuit,
pater a Valentiniano missus effusas Maurorum gentes multis
proeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum ad mortem
coegit; qui postquam experientissima providentia Africam composuisset,
stimulante invidia iussus a Valente interfici apud
Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptavit
ac demum gloriosa morte occumbens percussori iugulum ultro
praebuit.
|
|