Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 350


et spectat ad textorem talia instrumenta cognoscere.
Quare volens tradere notitiam de arte gubernationis domus,
debet determinare de aedificiis, possessionibus, et
numismatibus: quia talia sunt organa huius artis. Spectat
ergo ad gubernationem domus talia cognoscere: quia
per haec tanquam propria organa consequi poterit, quae
faciunt ad sufficientiam vitae: habet enim ars gubernationis
domus propria organa, sicut et caeterae artes moechanicae
habent propria instrumenta. Differunt tamen
haec ab illis secundum Philosophum primo Poli. quia organa
gubernationis sunt activa, organa vero moechanicorum
sunt factiva. Nam in moechanicis regulamur
per artem, sed in gubernatione domus regula est prudentia.
Sicut ergo ars differt a prudentia, sic organa moechanicorum
differunt ab organis gubernationis. Differt autem
prudentia ab arte. quia ars est recta ratio factibilium
et per artem resultat aliquid factum in materia extra:
sed prudentia est recta ratio agibilium, et per eam non
proprie resultat aliquid factum extra: sed magis resultat
aliqua actio, et aliqua perfectio in agente. Organa ergo
moechanicorum erunt factiva, quia sunt organa artis,
quae est de factibilibus: sed organa gubernationis erunt
activa, quia sunt organa prudentiae, quae circa agibilia
habet esse. Ars ergo gubernationis domus licet largo
modo possit dici ars, proprie tamen prudentia dici
debet. Praemissis ergo duabus rationibus, sufficienter
ostenditur, quod spectat ad gubernationem domus considerare
de domibus, numismatibus, et possessionibus:
quae faciunt ad conservationem, et ad sufficientiam vitae.
Per illas autem easdem rationes probari posset, quod
spectat ad gubernatorem domus scire debite se habere
circa ministros et servos: nam ministri et servi sunt etiam
quaedam organa deservientia gubernationi domus. propter
quod declarata est prima pars capituli, ubi dicebatur
quod spectat ad gubernationem domus considerare

Torna all'inizio