Paulus Diaconus: Carmina

Pag 49


VERSUS PAULI.
1. Sensi, cuius verba cepi exarata paginis,
nam a magno sunt directa, quae pusillus detulit;
fortes me lacerti pulsant, non inbellis pueri.
2. Magnus dicor poetarum vatumque doctissimus,
omniumque preminere gentium eloquio,
cordis et replere rura fecundis seminibus.
3. Totum hoc in meam cerno prolatum miseriam;
totum hoc in meum caput dictum per hyroniam;
eheu, laudibus deridor et cacinnis obprimor.
4. Dicor similis Homero, Flacco et Vergilio,
similor Tertullo sive Philoni Memphitico,
tibi quoque, Veronensis o Tibulle, conferor.
5. Peream, si quenquam horum imitari cupio,
avia qui sunt sequuti pergentes per invium;
potius sed istos ego conparabo canibus.
6. Graiam nescio loquellam, ignoro Hebraicam;
tres aut quattuor in scolis quas didici syllabas,
ex his mihi est ferendus maniplus ad aream.
7. Nulla mihi aut flaventis est metalli copia
aut argenti sive opum, desunt et marsuppia;
vitam litteris ni emam, nihil est quod tribuam.

Torna all'inizio