Ordinis tui, et poterit esse quod, te mediante, aliquid boni Deus
dignabitur operari. Ex parte autem mea omnem gratiam quam
volueris habeas». Cui dixit frater Iohannes: «Pater, non deest
qui impleat, sed qui iubeat. Nam paratus sum et non sum turbatus,
ut custodiam mandata tua». Cui papa dixit: «Benedicaris
tu, fili, quia bona est responsio tua».
Erat autem tunc temporis Lugduni lector Constantinopolitanus
frater Thomas Grecus ex Ordine Minorum, qui sanctus
homo erat, et Grece et Latine optime loquebatur. Hunc generalis
assumpsit, ut ad Grecos duceret secum. Nam ad hoc etiam
venerat a Vattacio missus. Duxit etiam secum fratrem Drudonem,
ministrum Burgundie, qui erat nobilis homo, pulcher et litteratus
et sanctus. Nam magnus lector erat in theologia et qualibet
die fratribus predicare volebat. Duxit similiter secum fratrem
Bonaventuram de Yseo, qui erat famosus homo et antiquus
minister in diversis provinciis. Duxit et multos alios ydoneos
fratres, quorum nomina ponere non expedit modo. Et finita septimana
paschali a Lugduno recessit.
Erat etiam tunc Lugduni frater Rufinus, minister Bononie,
cum fratre Bonaventura, de Furlivio, socio suo, et fratre Bassetto.
Et dixit michi frater Rufinus minister: «Ego te misi in Franciam,
ut studeres pro provincia mea, et tu ivisti ad conventum Ianuensem,
ut habitares ibi? Noveris quod valde habeo pro malo, quia
pro honore mee provincie studentes de aliis provinciis facio venire
Bononiam». Cui dixi: «Parcatis michi, pater, quia non credebam
quod haberetis pro malo». Tunc respondit et dixit michi:
«In hoc parco, quod incontinenti scribas obedientiam, per quam
redeas ad provinciam Bononie, de qua fuisti cum socio tuo qui
est Ianue». Facta fuerunt omnia ista. De hac obedientia nichil
scivit generalis, quando erat Lugduni.
De fratre Rainaldo de Aretio, qui fuit episcopus Reatinus consecratus a papa.
Item isto, tempore Lugduni erat frater Rainaldus de Aretio
de provincia Tuscie, qui venerat ad papam ut eum absolveret
|
|