REGIS HEINRICO SUPER ASTRA SEDENTIS AMICO
PECTORE SUCCENSO VITAM CUM VINCERE
BENZO.
Audiat augustus, quę profert non homo iustus,
Sed mage peccator, fidei tamen altitonator,
Per quam fit fortis ridendo pericula mortis.
Sol velut in cęlis, ita fulget ubique fidelis;
Nam fidei lumen penetrat celeste cacumen.
Quisque cor aptet ei, quo sit hymago dei.
O QUANTUM est in rebus inane, cui occurrendum est pedetemptim
et plane. Sic enim victoria de cęlo administratur, sic
stulticia sapientię subiugatur. Si plus solito crebrescunt scandala,
nemo miretur, quia instant dies novissimi; super harenam
maris erunt perditissimi. Quibus redactis in favillam
|
1
5
10
|