Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 48


ad constitutionem ipsius importent? Dicunt enim eam esse generatam
ex monade, sicut anima mundana in Timeo Platonis generata est, ut in
hac figura ostenditur.
[figura]
Monade enim in vertice locata, terni numeri ab eadem ex utraque
parte fluxerunt. Ab hac pares, ab illa impares, id est post monadem
a parte altera duo, deinde IIII, deinde octo; ab altera vero parte tria,
deinde novem et deinde XXVII. Ex his numeris facta contextio, generationem
anime imperio Creatoris efficit. Eodem etiam modo et anima
hominis ex numeris IIIIor et tribus constat. Habet enim IIIIor vires sive
virtutes, que sole faciunt beatum, si sequamur philosophos. Dicunt
enim quod sole virtutes faciunt beatum. Sunt autem IIIIor, ut phitagorici
autumant, prudentia, temperantia, fortitudo, iusticia. Unde Plotinus
inter philosophie professores princeps in libro De Virtutibus ait: «Quattuor
sunt, inquit, quaternarum genera virtutum, politica id est prudentia,
purgatoria id est fortitudo, animi iam purgati ut temperantia, quarta
est exemplaris ut iusticia. Et est prudentie ad rationis normam que cogitat
queque agit universa dirigere, divina non quasi in electione preferre
sed sola nosse, et hec tamquam nichil sit aliud intueri. Temperantie est
nichil appetere penitendum, et terrenas cupiditates non reprimere sed
penitus oblivisci. Fortitudinis est animum supra periculi metum agere,
nichilque nisi turpia timere, passiones ignorare, non vincere, ut nesciat
irasci, et irasci cupiat nichil. Iusticie vero est servare unicuique quod
suum est, et ita cum supera et divina mente sociari, ut servet perpetuum
cum ea fedus imitando. Et politice rei publice conveniunt; purgatorie

Torna all'inizio